ALL POSTS

MISA «NON UNA CUM» DEL SEGUNDO DOMINGO DESPUÉS DE PASCUA


 DOMINÍCA SECUNDA POST PASCHA… Santa Misa  «Non Una Cum» .

 

https://i0.wp.com/www.unavox.it/NuoveImmagini/Diverse/Come_assistere/S-Messa_allegoria_1_picc.jpg

——

EPISTOLA

Léctio Epístolæ B. Petri Ap., I, 2, 21-25

Caríssimi: Christus passus est pro  nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius. Qui peccatum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur, tradébat autem iudicánti se iniúste: qui peccata nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut peccátis mórtui, iustítiæ vivámus: cuius livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum. 
M. – Deo grátias  
ALLELÚIA  
Allelúia, allelúia. Luc. 24, 35 – Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis. Allelúia. Io. 10, 14 – Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, e t cognóscunt me meæ. Allelúia. 
 
EVANGÉLIUM 
Sequéntia S. Evangélii secundum Ioánnem, 10, 11-16 
 
In illo témpore: Dixit Iesus pharisæis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ànimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient et fiet unum ovile, et unus pastor. 
M. – Laus tibi Christe.