DOMÍNICA VII POST PENTECOSTEM. Santa Misa «non una cum»

ALLELÚIA
Allelúia, allelúia. Ps. 46, 2 – Omnes gentes, plaudíte mánibus: iubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúia.
EVANGÉLIUM
Sequéntia S. Evangélii secundum Matthǽum, 7, 15-21
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus áutem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala áutem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui dicit mihi: Dómine, Dómine, intrábit in regnum coelórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrábit in regnum coelórum.
Categorías:ALL POSTS, Misa Tridentina
COMENTARIOS RECIENTES